- DAPIFERI
- DAPIFERIsive Truchsessii in Waldburg, nomen illustris in Germania Familiae: quibus nonnulli Gebhard Romuli D. Sueviae sub Constantino Mag. Dapiferum, originem dedisse fabulantur: referuntque etiam, Dapiferos hos Walpurgios, Pincernas de Winterstetten et Dominos de Thanne, a tribus fratribus esse satos, sed transeant haec. Certiora an aeque incerta sunt, quod Babonem sub Carolo Martello et Mangoldum sub Carolo Mag. A. C. 801. Dapiferos ac Dominos de Waldbrg, notant? Inde Eberhardum Friderico I. Imp. Dapiferum adsignant. Inprimis autem celebris est Henricus, qui A. C. 1268. a Conradino, ultimo Sueviae Duce, in pegmate ferali datum annulum vel chirothecam, in hereditatis indicium, Aragoniae an Castellae (variant, enim, qui referunt) Regi attulisse, ac in huius rei memoriam, Leones Suevicos, insignis loco, ut nunc quoque servantur, obtinuisse dicitur. In Iohannis postea, qui decessit A. C. 1403. filiis, tres lineae cepêre. Prima in Eberhardo Sonnenbergensium Comitum, quae praeterito saeculo defecit. Altero Wolfeccia, in Georgio, quae nunc quoque superest, atque iterum in duos ramos dispeseitur, Comitum in Wolseck atque Comitum in Zell. Tertia demum, Scheerensis, in Iacobo coepit, quae nunc denuo in duas secta abiit: quarum priorem Comites Trauchburgenses in Scheer constituunt, alteram Comites de Fridberg et Trauchburg. Et quidem, quod Wolfeccios Comites attinet, Georgius praefatus, qui obiit A. C. 1531. ex Maria oetingensi, genuit Georgium, ex Iohanna Rappolstenia, exstincta A. C. 1569. patrem iacobi exstincti A. C. 1589. quo et Iohanna Zimmerensi, natus Henricus, obiit A. C. 1637. susceptis ex Maria Iacobe Zollerana, Iohannâ Eufrosynâ (ux. Hugonis Comitis Montfortii) Iohanne Episc. Constantiensi (nat. A. C. 1598. et den A. C. 1644.) Maxim. Wilibaldo (nat. A.C. 1604. den.A.C.1667. cui uxor fuit Magdalena Iuliana Hohenloica; et post hanc Isabella Clara Arschortana) Annâ Mariâ (uxore Wilh. Henrici Truchsessii), et iacobo Carolo, vide Phil. iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. tom. II. p. 38. Quod Comites in Zeil spectar, praefati Iacobi, Iohannae Zimmerenlis mariti, filius alter Frobenius, er Maria de Torringen, Ioh. Iacobum Com. in Zeil genuit, quo, et Annâ Wolckensteniâ, natus est Paris Iacob et Germani. Idem p. 18. Porro Comites in Trauchburg, Fridburg et Scheer, Iacobus praefatus dedit, ex Ursula, filia Wilhelmi March. Hochbergae et Roeteilae, obiitque A. C. 1460. Eius filius Iohannes Dn. de Waldburg in Scheer exstinctus A. C. 1507. ex Anna Oetingensi, genuit Wihelmum defunctum A. C. 1517. quo et Sybyllâ Sonnenbergiâ, natus Wilhelmus obiit A. C. 1566. pater ex Ioh. Furstenbergia Christophori, defuncti A. C. 1612. cui Anna Maria Furstenbergia Willrelm. Henric. peperit Com de Fridberg et Scheer, cuius, ex Iuliana Sultzensi, filius superest Otto (nat. A. C. 1615 ux. Maria Sidonia Schlickia) cum fratribus. In eadem linea Gebhardus fuit Archiepisc. quondam et Elector Coloniensis, qui Evangelicam doctfinam amplexus, post grave bellum, in Belgium tandem se recepit, uti de eo suo loco diximus. Dapiferorum autem sive Truchsessiorum nomen gentile, a dignitate initio omnes hi sortiti fuêre, cum Dapiferi sint Imperii sub Archidapiferis Palatino-Bavaritis. vide iterum Phil. Iac. Spener. tom. III. p. 9. et utroque, tomo cit. in Indic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.